- CASSANDRA
- I.CASSANDRAIobatis filia, quae Belletophonti nupsit. Homerus.II.CASSANDRAPriami et Hecubae filia, quae cum ob formae venustatem ab Apolline amaretur, iussa quamcumque vellet concubitûs mercedem petere, vaticinandi peritiam sibi dari postulavit, quam cum credulus amator ei concessisset, neque illa promissis staret, indignatus Deus, quoniam munus iam datum eripere non protuerat, essecit, ut vaticiniis eius fides nulla haberetur. Quare cum equi Troiani insidias detexisset, eumque moenibus minime recipiendum clamaret, neminem tamen invenit, qui berbis eius fidem adhibendam putaret. Virg. Aen. l. 2. v. 245.Tunc etiam fatis aperit Cassandra futurisOra, Dei iussu, non unquam credita Teucris.Hanc Virgil. postremis Troiani belli temporibus, Choroebo iuveni desponsatam fuisse tradit, qui cum extremâ illâ nocte, quâ Ilium cecidit, sponsam captivam abduci vidert, eique suppetias ferre conaretur, a Peneleo quodam confoditur, Virgoque ipsa ab Aiace Oileo in Minervae templo vitiatur. Haec postea, in praedae divisione, Agamemnoni cessit, qui cum identidem ab illâ admoneretur, ut Clytemnestrae uxoris suae insidias caveret, nihilo tamen minus eius montia, velut vesanae mulierculae deliramenta contempsit. Cuius postea securitatis poenas dedit, una cum Cassandrâ, uxoris, Aegysthique insidiis in convivio obtruncatus. Homer. Iliad. Virg. Aen. l. 2. v. 403.Ecce trahebatur passis Priameia virgoCrinibus a templo Cassandra, adytisque Minervae.Idem, l. 3. Aen. v. 183.Sola mihi tales casus Cassandra canebat.Vide de hac porro Lycophronem. in Poemate ad ea denominato.III.CASSANDRAoppid. et Cassandria colonia, de quibus vide in Polidaea. Ptolemaeus Casandra cum simplici s. scribit. Est autem urbs Macedoniae maritima. Pausan. et Steph. adhuc etiam Cassandria Sophiano.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.